Recipe of the month:
Summer delight
recipe of the month

Ingredients

  • En, quæ prodigia,
  • ex oris allata remotis
  • Oras adveniunt pavefacta per æquora nostras
  • Non equidem priscæ sæclum rediisse videtur
  • Pyrrhæ, cum Proteus pecus altos visere montes
  • Et sylvas, egit
  • Sed tempora vix leviora
  • Adsunt, evulsi quando radicitus alti
  • In mare descendunt montes
  • fluctusque pererrant

Directions

  1. In mare descendunt montes, fluctusque pererrant. Quid vero hoc monstri est magis et mirabile visu? Splendentes video, ceu pulchro ex ære vel auro Conflatos, rutilisque accinctos undique gemmis, Baccâ cærulea, et flammas imitante pyropo.
  2. Ex oriente adsunt, ubi gazas optima tellus Parturit omnigenas, quibus æva per omnia sumptu Ingenti finxere sibi diademata reges?
  3. Vix hoc crediderim. Non fallunt talia acutos Mercatorum oculos: prius et quam littora Gangis Liquissent, avidis gratissima præda fuissent.
  4. Ortos unde putemus? An illos Ves'vius atrox Protulit, ignivomisve ejecit faucibus Ætna?
  5. Luce micant propria, Phœbive, per aëra purum Nunc stimulantis equos, argentea tela retorquent? Phœbi luce micant.
  6. Ventis et fluctibus altis Appulsi, et rapidis subter currentibus undis, Tandem non fallunt oculos.
  7. Capita alta videre est Multa onerata nive et canis conspersa pruinis. Cætera sunt glacies.